Vergil 2.547-566 QUIZ

cui Pyrrhus: 'referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori. illi mea tristia facta
DEGENEREMQUE NEOPTOLEMUM narrare MEMENTO.
nunc MORERE.' hoc dicens altaria ad ipsa trementem
traxit et in multo LAPSANTEM sanguine nati,
IMPLICUITQUE comam laeva, dextraque CORUSCUM
extulit ac lateri CAPULO TENUS abdidit ENSEM.
haec finis Priami fatorum, HIC EXITUS illum
sorte tulit, Troiam incensam et PROLAPSA videntem
PERGAMA, tot quondam populis terrisque SUPERBUM
REGNATOREM Asiae. iacet INGENS litore TRUNCUS,
avulsumque umeris caput et sine nomine corpus.

At me tum primum saevus CIRCUMSTETIT horror.
obstipui; SUBIIT cari genitoris imago,
ut REGEM AEQUAEVUM crudeli vulnere vidi
vitam exhalantem, SUBIIT deserta Creusa
et direpta domus et parvi casus Iuli.
respicio et quae sit me circum copia LUSTRO.
DESERUERE OMNES DEFESSI, et CORPORA SALTU
AD TERRAM MISERE aut ignibus aegra dedere.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities