Vergil 2.526-546 QUIZ
Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostes PORTICIBUS LONGIS fugit et VACUA ATRIA LUSTRAT SAUCIUS. illum ARDENS INFESTO VULNERE Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, CONCIDIT ac multo vitam cum sanguine fudit. hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, NON tamen ABSTINUIT NEC VOCI IRAEQUE PEPERCIT: 'at tibi PRO SCELERE,' exclamat, 'pro talibus ausis di, si qua est caelo pietas quae talia curet, PERSOLVANT GRATES DIGNAS et praemia reddant debita, qui NATI CORAM ME CERNERE LETUM FECISTI et patrios FOEDASTI funere vultus. at non ille, SATUM QUO TE MENTIRIS, Achilles talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis ERUBUIT CORPUSQUE EXSANGUE sepulcro reddidit HECTOREUM meque in mea regna remisit.' sic fatus senior TELUMQUE IMBELLE sine ictu coniecit, RAUCO quod protinus AERE REPULSUM, et SUMMO CLIPEI NEQUIQUAM UMBONE pependit.
|
|
|