1998 TSJCL Pentathlon: session 1998 pentathlon
Dum Tarquinius Superbus Romae regnat, omen terribile visum est; anguis ex columna lignea elapsus terrorem in regia domu fecit atque ipsius regis pectus anxiis curis implevit. Itaque Tarquinius hoc visu exterritus filius duos Delphos ad clarissimum in terris oraculum mittere constituit.
Comes eis additus est L. Iunius Brutus, ex Tarquinis, sorore regis, natus. Cognomen suum hoc modo obtinuit. Rex quosdam principes civitatis interfecit, in quibus erat frater Bruti. Cum Brutus de morte fratris audivisset, crudelitatem regis vitare decrevit et ex industria stultitiam imitatus sibi salutem petivit. Regem spoliare res suas passus est neque cognomen Brutum negavit. Is tum igitur ab Tarquiniis ductus est Delphos, ludibrium verius quam comes. Tres iuvenes per ignotas eo tempore terras, ignotiora maria in Graeciam processerunt.

anquis,-is, M/F- snake
lingnum, i, N- tree
comes, comitis, M/F- companion
spolio,-are -plunder, rob
ludibrium,-i, N- subject of derision