tyre
A.

Tum celerare fugam patriaque excedere suadet
auxiliumque viae veteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat.
Conveniunt quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
corripiunt onerantque auro.


B. 

imperium sine fine dedi.  Quin aspera Juno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos gentemque togatam. 
Sic placitum.  Veniet lustris labentibus aetas
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
servitio premet ac victis dominabitur Argis.

Last updated  2008/09/28 05:11:26 EDTHits  205