Ninth Labor mc 1 try only

     Gēns Amāzonum omnīnō ex mulieribus cōnstitisse dīcitur. Hae summam scientiam reī mīlitāris habēbant et maximam virtūtem praebēbant quod etiam cum virīs proelium committere audēbant. Hippolyta, Amāzonum rēgīna, balteum habuit nōtissimum, quem Mārs eī dederat.
     Admēta autem, Eurystheī fīlia, aliquid dē hōc balteō audīverat, eum possidēre vehementer cupiēbat. Eurystheus igitur Herculem iussit cōpiās cōgere et bellum Amāzonibus īnferre.
     Ille nūntiōs in omnēs partēs dīmīsit et, quamquam maxima multitūdō convēnit, eōs tamen sōlōs dēlēgit quī maximum ūsum in rē mīlitārī habēbant.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Latin Instructor
Pittsford Central School District
NY

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities