Echo and Narcissus 10-17 mc 1 try only
Māter respondet, “Intellegō, Mārce, sed ita accidit. Ōlim Ēchō per silvās errābat, ubi subitō iuvenem pulcherrimum vīdit; hic iuvenis bēstiās saevās petēbat et statim Ēchō eum amāre incēpit. Ēchō igitur post eum cucurrit quod eum amābat. Nympha tamen verba facere adhūc nōn potuit. Itaque, ubi rāmum frēgit, Narcissus clāmāvit, ‘Quis adest?’
“Ēchō laetē reddidit, ‘Adest!’
“Narcissus respondit, ‘Venī. Appārēre tē cupiō.’
“Laeta Ēchō iterum reddidit, ‘Tē cupiō!’ Deinde prō Narcissō appāruit et circum eum bracchia pōnere temptāvit.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|