Fateful Accident mc 1 try only
Brevī tempore Peliās, quī rēgnum tantā vī et fraude occupāverat, magnopere timēbat, et amīcum quendam Delphōs mīsit quī Apollinem cōnsuleret.
Ille quam celerrimē Delphōs sē contulit et quam ob causam vēnisset ostendit.
Ōrāculum respondit nihil perīculī esse hōc tempore; eum dēbēre hominem ūnō pede nūdō cavēre.
Post paucōs annōs rēx Peliās sacrificium facere volēbat; nūntiōs in omnēs partēs dīmīserat, et certam diem conveniendī dīxerat. Diē cōnstitūtā magnus hominum numerus undique ex agrīs convēnit. In hīs autem fuit Iāsōn, quī ā puerō apud centaurum quendam vīxerat. Dum iter facit, ūnum ē calceīs in trānseundō nesciō quō flūmine āmīsit.
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|