MC # 2 Unseen Reading
Seneca Reflects on Having Lodging over a Public Bath Ecce undique me varius clamor circumsonat: supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum quae in odium possunt aures adducere . . . Cum in aliquem intertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum illiasae manus umeris, quae, prout plana pervenit aut concave, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est. Adice nunc scordalum et furem deprensum, et illum cui vox sua in balneo placet. Adice nunc eos qui in piscinam cumingenti impulsae aquae sono saliunt. Praeter istos quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec unquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare coegit. unctio, -onis, f. rub-down; massage crepitus, us, m. clattering illisae: struck prout: as pilicrepus, i, m. scorekeeper scordalus, i, m. brawler adicere: add alipilus, i, m. hair-plucker subinde exprimentem: rising and falling vello, -ere: to pluck
|
|
|