2005 AP Multiple Choice: Cloelia

How Cloelia won the admiration of Porsenna, an Etruscan king who was beseiging Rome.

Ergo ita honoratā virtute, feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia virgo, una
ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripā Tiberis locata essent, frustrata2
custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit sospitesque3 omnes Romam
ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus irā oratores Romam misit
ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud magni facere; deinde in admirationem versus supra
Coclites Muciosque4 dicere id facinus esse, et prae se ferre5 quemadmodum, si non dedatur obses,
pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam involatamque ad suos remissurum.

1obses,-idis, f/m: hostage
2frustror,-ari,-atus: trick, deceive
3sospes,-it is, adj.: safe and sound
4Coclites Muciosque: “people like Cocles and Mucius”
5prae se ferre: make clear

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






Latin Teacher
Trinity Christian High School
Lubbock, TX