Pyramus and Thisbe 3 DLD

sērius ēgressus, vestīgia vīdit in altō 105
pulvere certa ferae, tōtōque expalluit in ōre
Pȳramus; ut vērō vestem quoque sanguine tīnctam
repperit, “ūna duōs,” inquit “nox perdet amantēs,
ē quibus illa fugit longā dignissima vītā;
nostra nocēns anima est. ego tē, miseranda, perēmī, 110
in locō plēna metūs quī iussī nocte venīrēs
nec prior hūc venī. nostrum dīvellite corpus
et scelerāta ferō cōnsūmite vīscera morsū,
ō quīcumque sub hāc habitātis rūpe leōnēs!
“sed timidī est optāre necem." vēlāmina Thisbēs 115
tollit et ad pactae sēcum fert arboris umbram,
utque dedit nōtae lacrimās, dedit ōscula vestī,
"accipe nunc" inquit "nostrī quoque sanguinis haustūs!"
quoque erat accīnctus, dēmīsit in īlia ferrum,
nec mora, ferventī moriēns ē vulnere trāxit. 120
ut iacuit resupīnus humō, cruor ēmicat altē,
nōn aliter quam cum vitiātō fistulā plumbō
scinditur et tenuī strīdente forāmine longās
ēiaculātur aquās atque ictibus āera rumpit.

 


This quiz is currently unavailable.