SIGHT Pars Secinda sight text
In this passage Caesar is telling us an account about Druids, their customs and believes
1 Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una
2 cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum
3 habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte
4 multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque
5 mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur.
6 Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent.
7 Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere
8 rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur.
9 Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque
10 in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt,
11 litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque
12 accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac
13 memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire
14 animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime
15 ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea
16 de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum
17 magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac
18potestate disputant et iuventuti tradunt.
.
This quiz is timed. The total time allowed for this quiz is 25 minutes. |
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|