Quiz Pliny 6.4
C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.
Numquam sum magis de occupationibus meis questus,
quae me non sunt passae aut proficiscentem te
valetudinis causa in Campaniam prosequi aut
5 profectam e vestigio subsequi. Nunc enim praecipue
simul esse cupiebam, ut oculis meis crederem
quid viribus, quid corpusculo adparares, ecquid
denique secessus voluptates regionisque abundantiam
inoffensa transmitteres. Equidem etiam fortem te
10 non sine cura desiderarem; est enim suspensum et
anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil
scire. Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis
tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.
Vereor omnia, imaginor omnia, quaeque natura
15 metuentium est, ea maxime mihi quae maxime
abominor fingo. Quo impensius rogo, ut timori meo
cottidie singulis vel etiam binis epistulis consulas.
Ero securior dum lego, statimque timebo cum legero.
Vale.
This quiz is timed. The total time allowed for this quiz is 15 minutes. |
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|