Pliny 6.16-3

1 Nam longissimo velut trunco elata in altum
2 quibusdam ramis diffundebatur, credo quia
3 recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta
4 aut etiam pondere suo victa in latitudinem
5 vanescebat, candida interdum, interdum sordida
6 et maculosa prout terram cineremve sustulerat.
7 Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo
8 viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire
9 una vellem facit copiam; respondi studere me malle,
10 et forte ipse quod scriberem dederat.
11 Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae
12 Tasci imminenti periculo exterritae (nam villa eius
13 subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga): ut se tanto
14 discrimini eriperet orabat. Vertit ille consilium

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






PA