Pliny 6.20.13

1 Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae
2 quasi repelli videbamus. Certe processerat litus,
3 multaque animalia maris siccis harenis detinebat.
4 Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei
5 spiritus tortis vibratisque discursibus rupta,
6 in longas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus
7 illae et similes et maiores erant. Tum vero idem
8 ille ex Hispania amicus acrius et instantius
9 "Si frater" inquit "tuus, tuus avunculus vivit,
10 vult esse vos salvos; si periit, superstites voluit.
11 Proinde quid cessatis evadere?" Respondimus non
12 commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae
13 consuleremus.

This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 12 minutes.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






PA