Pliny 6.20.14
1 Non moratus ultra proripit se effusoque cursu
2 periculo aufertur. Nec multo post illa nubes
3 descendere in terras, operire maria; cinxerat Capreas
4 et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat.
5 Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo
6 fugerem; posse enim iuvenem, se et annis et corpore
7 gravem bene morituram, si mihi causa mortis
8 non fuisset. Ego contra salvum me nisi una
9 non futurum; dein manum eius amplexus addere
10 gradum cogo. Paret aegre incusatque se, quod me
11 moretur. Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio:
12 densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis
13 modo infusa terrae sequebatur. "Deflectamus"
14 inquam "dum videmus, ne in via strati comitantium
15 turba in tenebris obteramur."
This quiz is timed. The total time allowed for this quiz is 15 minutes. |
This quiz requires you to log in. Please enter your Quia username and password. |
|
|
|