Pliny 10.37 (lesson 26)

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

2 In aquae ductum, domine, Nicomedenses impenderunt
3 HS |X̅X̅X̅| C̅C̅C̅X̅X̅V̅I̅I̅I̅ qui imperfectus adhuc omissus,
4 destructus etiam est; rursus in alium ductum erogata
5 sunt C̅C̅. Hoc quoque relicto novo impendio est opus,
6 ut aquam habeant, qui tantam pecuniam male
7 perdiderunt. Ipse perveni ad fontem purissimum,
8 ex quo videtur aqua debere perduci, sicut initio
9 temptatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana
10 civitatis et humilia perveniat. Manent adhuc paucissimi
11 arcus: possunt et erigi quidam lapide quadrato, qui
12 ex superiore opere detractus est; aliqua pars, ut mihi
13 videtur, testaceo opere agenda erit, id enim et facilius
14 et vilius. Sed in primis necessarium est mitti a te vel
15 aquilegem vel architectum, ne rursus eveniat quod
16 accidit. Ego illud unum adfirmo, et utilitatem operis
17 et pulchritudinem saeculo tuo esse dignissimam.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password:
 






PA