Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
✏ Ten-Minute Typing Test Pro Caelio.30/31
[30] 1 Itaque severitātī tuae, ut oportet, ita respondēre nōn audeō; 2 erat enim meum dēprecārī vacātiōnem adulēscentiae veniamque petere; 3nōn, inquam, audeō; 4 perfugiīs nōn utor aetātis, concessa omnibus iūra dīmittō; 5 tantum petō, ut, sī quā est invidia commūnis hōc tempore aeris aliēnī, petulantiae, lībidinum iuventūtis, quam videō esse magnam, nē huic aliēna peccāta, nē aetātis ac temporum vitia noceant. 6 Atque ego idem, quī haec postulō, quīn criminibus, quae in hunc propriē conferuntur, diligentissimē respondeam, nōn recusō. 7 Sunt autem duo crīmina, aurī et venēnī; 8 in quibus ūna atque eadem persōna versātur. 9 Aurum sumptum ā Clōdiā, venēnum quaesītum, quod Clōdiae darētur, ut dīcitur. 10 Omnia sunt alia nōn crīmina, sed maledicta, iūrgī petulantis magis quam publicae quaestiōnis. 11 “Adulter, impūdīcus, sequester” convicium est, nōn accūsātiō; 12 nullum est enim fundamentum hōrum criminum, nulla sedēs; 13 vōcēs sunt contumēliōsae temerē ab īrātō accūsātōre nullō auctōre ēmissae. [31] 1 Hōrum duōrum criminum videō auctōrem, videō fontem, videō certum nōmen et caput. 2 Aurō opus fuit; 3 sūmpsit ā Clōdiā, sūmpsit sine teste, habuit, quamdiū voluit. 4 Maximum videō signum cuiusdam ēgregiae familiāritātis. 5 Necāre eandem voluit; 6 quaesīvit venēnum, sollicitāvit quōs potuit, parāvit, locum cōnstituit, attulit. 7 Magnum rursus ōdium videō cum crūdēlissimō discidiō exstitisse. 8 Rēs est omnis in hāc causā nōbīs, iūdīcēs, cum Clōdiā, muliere nōn sōlum nōbilī, sed etiam nōtā; 9 dē quā ego nihil dīcam nisi dēpellendī criminis causā.
This quiz is timed.
The total time allowed for this quiz is 9 minutes.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.
The Protean Project / <br>The Nereus Initiative
Rev. B.A. Gregg, Director
Cleveland School of Science and Medicine
Cleveland, OH
View profile
Send e-mail