📘 Preparation Πι.04 Pro Caelio.32/33


[32] 1 Sed intellegis prō tuā praestantī prūdentiā, Cn. Domitī, cum hāc sōlā rem esse nōbīs. 2 Quae sī sē aurum Caeliō commodāsse nōn dīcit, sī venēnum ab hōc sibi parātum esse nōn arguit, petulanter facimus, sī mātrēm familiās secus, quam mātrōnārum sanctitās postulāt, nōmināmus. 3 Sin istā muliere remōtā nec crīmen ūllum nec opēs ad oppugnandum Caelium illīs relinquuntur, quid est aliud quod nōs patrōnī facere dēbeāmus, nisi ut eōs, quī insectantur, repellāmus? 4 Quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimīcitiae cum istīus mulieris virō—frātre voluī dīcere; 5 semper hic errō. 6 Nunc agam modicē nec longius prōgrediar quam mē mea fidēs et causa ipsa coget. 7 Neque enim muliebrēs umquam inimīcitiās mihi gerendās putāvī, praesertim cum eā quam omnēs semper amīcam omnium potius quam cuiusquam inimīcam putāvērunt. [33] 1 Sed tamen ex ipsā quaeram prius utrum mē sēcum sevērē et graviter et prīscē agere mālit an remissē et leniter et urbānē. 2a Sī illō austerō mōre ac modō, 2 baliquis mihi ab īnferīs excitandus est ex barbātīs illīs nōn hāc barbula, quā ista dēlectātur, sed illā horridā, 2c quam in statuīs antīquīs atque imāginibus vidēmus, 2d quī obiūrget mulierem et prō mē loquātur, 2e nē mihi ista forte suscenseat. 3 Exsistat igitur ex hāc ipsā familiā aliquis ac potissimum Caecus ille; 4 minimum enim dolōrem capiet, quī istam nōn vidēbit.

This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In

Username:
Password: