Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
📘 Preparation Ρω.04 Heroides VII.017/35
Ut terram inveniās, quis eam tibi trādet habendam? 17
Quis sua nōn nōtīs arva tenenda dabit? 18
Scīlicet alter amor tibi restat et altera Dīdō; 19
Quamque iterum fallās altera danda fidēs. 20
Quando erit, ut condās īnstar Carthāginis urbem 21
Et videās populōs altus ab arce tuōs? 22
Omnia ut ēveniant, nec tē tua vōta morentur, 23
Unde tibi, quae tē sīc amet, uxor erit? 24
Ūror, ut inductō cērātae sulpure taedae, 25
Ut pia fūmōsīs addita tūra focīs. 26
Aenēās oculīs semper vigilantis inhaeret; 27
Aenēān animō noxque quiēsque refert. 28
Ille quidem male grātus et ad mea mūnera surdus, 29
Et quō, sī nōn sim stulta, carēre velim; 30
Nōn tamen Aenēān, quamvīs male cōgitat, ōdī, 31
Sed queror īnfīdum questaque peius amō. 32
Parce, Venus, nuruī, dūrumque amplectere frātrem, 33
Frāter Amor, castrīs mīlitet ille tuīs! 34
Aut ego, quae coepī, neque enim dēdignor, amōrem, 35
Māteriam cūrae praebeat ille meae! 36
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.