Home
FAQ
About
Log in
Subscribe now
📘 Preparation Σιγμα.02 Amores I.1
1 Arma gravī numerō violenta que bella parābam
2 ēdere, māteriā conveniente modīs.
3 pār erat īnferior versus; rīsisse Cupīdō
4 dīcitur atque ūnum surripuisse pedem.
5 “quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iūris?
6 Pīeridum vātēs, nōn tua, turba sumus.
7 quid, sī praeripiat flāvae Venus arma Minervae,
8 ventilet accēnsās flāva Minerva facēs?
9 quis probet in silvīs Cererem rēgnāre iugōsīs,
10 lēge pharētrātae virginis arva colī?
11 crīnibus īnsignem quis acūtā cuspide Phoebum
12 īnstruat, Āoniam Marte movente lyram?
13 sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia rēgna:
14 cūr opus adfectās ambitiōse novum?
15 an, quod ubīque, tuum est? tua sunt Helicōnia tempē?
16 vix etiam Phoebō iam lyra tūta sua est?
17 cum bene surrēxit versū nova pāgina prīmō,
18 attenuat nervōs proximus ille meōs.
19 nec mihi māteria est numerīs leviōribus apta,
20 aut puer aut longās cōmpta puella comās.”
21 questus eram, pharetrā cum prōtinus ille solūtā
22 lēgit in exitium spīcula facta meum
23 lūnāvitque genū sinuōsum fortiter arcum
24 “quod”que “canās, vātēs, accipe” dīxit “opus.”
25 mē miserum! certās habuit puer ille sagittās:
26 ūror, et in vacuō pectore rēgnat Amor.
27 sex mihi surgat opus numerīs, in quīnque resīdat;
28 ferrea cum vestrīs bella valēte modīs.
29 cingere lītoreā flāventia tempora myrtō,
30 Mūsa per undēnōs ēmodulanda pedēs.
This quiz requires you to log in.
Please enter your Quia username and password.
Quiz Log In
Username:
Password:
You must have JavaScript enabled to take this quiz.