💚Professor X (NYSE.3.43.Jan.3) by Team R U N
Iūs iūrandum apud Rōmānōs sanctum habitum est. Id mōribus lēgibusque multīs ostenditur et hoc, quod dīcernus, eī reī bonum argūmentum esse potest. Post proelium Cannēnse Hannibal decem ex captīvīs nostrīs Rōmam mīsit et mandāvit ut permūtātiō captīvorum fieret. Priusquam proficīscerentur, eōs iūrāre coēgit sē reditūrōs esse in castra Poenica, sī Rōmānī captīvos nōn permūtārent. Veniunt Rōmam decem captīvī. Mandātum Poenicī imperātōris in senātū expōnunt. Permūtātiō senātuī nōn placuit. Parentēs ōrabant nē captīvī ad hostēs redīrent sed octō ex hīs, ut iūrāverant, ad Hannibalem profectī sunt.
|
|
|