💚Winter Soldier (NYSE.2.45.Jan.1) by Team JS
[Ulysses, a Greek hero, is detained by Circe, an island enchantress, but eventually sets sail.]
Posterō diē Ulixēs in animō habēbat ex hāc īnsulā celerrimē
discēdere. Circē, tamen, cum hoc cognōvisset, coepit ōrāre ut
paucōs diēs apud sē morārētur. Quā rē impetrātā, tanta beneficia
in eum contulit ut facile eī persuāsum sit ut diūtius manēret.
Postquam Ulixēs tōtum annum cōnsūmpserat, magnō dēsīderiō
patriae suae mōtus est. Quam ob rem, sociīs convocātīs, ostendit
quid in animō habēret. Ubi tamen ad lītus vēnit, vīdit suās
nāvēs tempestātibus adflīctās esse. Hāc rē cognitā, nāvēs reficī
iussit. In quā rē omnēs tantam dīligentiam adhibēbant ut ante
tertium diem opus perfēcerint. Tum tempestātem idōneam
nactus nāvem solvit.
|
|
|