Vergil 1.34-49 QUIZ

Translate the words in ALL CAPS.

Vix e conspectu SICULAE TELLURIS in altum
VELA DABANT laeti, et spumas salis AERE ruebant, 35
cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
haec secum: 'MENE incepto DESISTERE victam,
nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe VETOR FATIS. Pallasne EXURERE CLASSEM
ARGIVUM atque ipsos potuit submergere ponto, 40
unius OB NOXAM ET FURIAS Aiacis Oilei?
IPSA, Iovis rapidum IACULATA e nubibus ignem,
DISIECITQUE RATES evertitque aequora ventis,
ILLUM EXSPIRANTEM transfixo pectore FLAMMAS
turbine corripuit SCOPULOQUE INFIXIT ACUTO. 45
Ast ego, quae DIVUM incedo REGINA, Iovisque
et soror et coniunx, una cum gente tot annos
bella gero! Et QUISQUAM numen Iunonis ADORAT
praeterea, aut SUPPLEX aris IMPONET honorem?'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities