Vergil 1.50-63 QUIZ

TALIA flammato secum dea corde VOLUTANS 50
nimborum in patriam, loca FETA FURENTIBUS AUSTRIS,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
LUCTANTES VENTOS tempestatesque sonoras
imperio premit ac VINCLIS ET CARCERE FRENAT.
Illi indignantes magno cum murmure montis 55
CIRCUM CLAUSTRA FREMUNT; celsa sedet Aeolus arce
sceptra tenens, MOLLITQUE ANIMOS et temperat iras.
NI FACIAT, maria ac terras caelumque profundum
quippe FERANT rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens SPELUNCIS ABDIDIT ATRIS, 60
hoc metuens, molemque et MONTES INSUPER ALTOS
imposuit, regemque dedit, QUI FOEDERE CERTO
et premere et LAXAS SCIRET dare iussus HABENAS.
Ad quem tum Iuno supplex HIS VOCIBUS USA EST:

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities