Vergil 1.64-80 QUIZ
'Aeole, namque tibi divum pater atque hominum rex 65 ET MULCERE dedit fluctus ET TOLLERE VENTO, gens inimica mihi TYRRHENUM navigat AEQUOR, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis SUMMERSASQUE OBRUE PUPPES, aut age diversos et DISICE CORPORA PONTO. 70 SUNT MIHI bis septem PRAESTANTI CORPORE nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, CONUBIO IUNGAM STABILI propriamque dicabo, omnis UT tecum meritis pro talibus ANNOS EXIGAT, et pulchra FACIAT TE prole PARENTEM.' 75 Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, QUID OPTES EXPLORARE labor; mihi IUSSA CAPESSERE fas est. Tu mihi, QUODCUMQUE HOC REGNI, tu sceptra Iovemque concilias, tu das EPULIS ACCUMBERE DIVUM, NIMBORUMQUE facis TEMPESTATUMQUE potentem.' 80
|
|
|