Vergil 1.81-101 QUIZ

Haec ubi dicta, cavum CONVERSA CUSPIDE montem
impulit in latus: ac venti, VELUT AGMINE FACTO,
qua data porta ruunt et terras TURBINE PERFLANT.
INCUBUERE MARI, totumque a sedibus imis
una Eurusque Notusque ruunt CREBERQUE PROCELLIS
AFRICUS, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur CLAMORQUE VIRUM STRIDORQUE RUDENTUM.
eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; PONTO nox INCUBAT atra.
INTONUERE POLI, et crebris micat ignibus aether, 90
praesentemque viris INTENTANT OMNIA mortem.

EXTEMPLO Aeneae solvuntur frigore membra:
ingemit, et duplices TENDENS AD SIDERA palmas
talia voce refert: 'O TERQUE QUATERQUE BEATI,
QUIS ANTE ORA PATRUM Troiae sub moenibus altis 95
CONTIGIT OPPETERE! O Danaum fortissime gentis
Tydide! Mene Iliacis OCCUMBERE campis
non potuisse, tuaque animam hanc EFFUNDERE dextra,
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100
SCUTA VIRUM GALEASQUE et fortia corpora volvit?'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities