Vergil 1.101-123 QUIZ

Talia iactanti STRIDENS AQUILONE PROCELLA
velum ADVERSA ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum PRORA AVERTIT, et UNDIS
DAT LATUS; insequitur cumulo PRAERUPTUS AQUAE MONS. 105
HI summo in fluctu pendent; his UNDA DEHISCENS
terram inter fluctus aperit; furit AESTUS harenis.
TRES Notus ABREPTAS IN SAXA LATENTIA torquet—
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras—
DORSUM IMMANE mari summo; tres Eurus ab alto 110
IN BREVIA ET SYRTES urget, miserabile visu,
INLIDITQUE VADIS atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios FIDUMQUE VEHEBAT ORONTEN,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
IN PUPPIM FERIT: EXCUTITUR pronusque magister 115
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Apparent RARI NANTES IN GURGITE VASTO,
arma virum, tabulaeque, et TROIA GAZA per undas.
Iam VALIDAM ILIONEI NAVEM, iam fortis Achati, 120
et QUA VECTUS ABAS, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiems; LAXIS LATERUM COMPAGIBUS omnes
accipiunt inimicum imbrem, RIMISQUE FATISCUNT.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities