Vergil 1.124-141QUIZ

Interea magno MISCERI murmure PONTUM,
emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125
stagna refusa vadis, GRAVITER commotus; et alto
PROSPICIENS, summa PLACIDUM CAPUT extulit unda.
Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. 130
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia FATUR:
'TANTANE vos GENERIS tenuit FIDUCIA VESTRI?
Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
miscere, et tantas audetis tollere moles?
Quos ego—sed motos PRAESTAT componere fluctus. 135
Post mihi non simili poena commissa LUETIS.
MATURATE FUGAM, regique haec dicite vestro:
non illi IMPERIUM PELAGI saevumque tridentem,
sed MIHI SORTE DATUM. Tenet ille immania saxa,
vestras, Eure, domos; ILLA se iactet IN AULA
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.'





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities