Vergil 1.142-156 QUIZ

Sic ait, et DICTO citius TUMIDA AEQUORA PLACAT,
COLLECTASQUE FUGAT NUBES, solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton ADNIXUS acuto
DETRUDUNT naves scopulo; LEVAT ipse tridenti;
et vastas aperit syrtes, et temperat aequor,
atque rotis summas levibus PERLABITUR undas.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio, SAEVITQUE animis IGNOBILE VULGUS,
iamque FACES ET SAXA VOLANT—FUROR ARMA MINISTRAT;
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, SILENT, ARRECTISQUE AURIBUS ADSTANT;
ille regit dictis animos, et pectora mulcet,—
sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
prospiciens GENITOR CAELOQUE INVECTUS APERTO
FLECTIT EQUOS, CURRUQUE volans DAT LORA SECUNDO.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities