Vergil 1.157-179 QUIZ
Defessi Aeneadae, QUAE PROXIMA LITORA, CURSU CONTENDUNT petere, et Libyae VERTUNTUR ad oras. Est IN SECESSU LONGO locus: INSULA PORTUM EFFICIT OBIECTU LATERUM, quibus omnis ab alto frangitur INQUE SINUS scindit sese unda reductos. HINC ATQUE HINC VASTAE RUPES geminique MINANTUR in caelum scopuli, quorum sub vertice late AEQUORA TUTA silent; tum SILVIS SCAENA CORUSCIS DESUPER horrentique ATRUM NEMUS IMMINET umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus AQUAE DULCES VIVOQUE SEDILIA SAXO, nympharum domus: hic FESSAS non vincula NAVES ulla tenent, UNCO NON ALLIGAT ANCORA MORSU. Huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero SUBIT; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena, et SALE TABENTES ARTUS in litore ponunt. Ac primum SILICI SCINTILLAM EXCUDIT Achates, SUSCEPITQUE IGNEM FOLIIS, atque ARIDA CIRCUM NUTRIMENTA DEDIT, rapuitque IN FOMITE flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma EXPEDIUNT fessi rerum, FRUGESQUE RECEPTAS et TORRERE parant flammis et frangere saxo.
|
|
|