Vergil 1.180-207 QUIZ
Aeneas scopulum interea conscendit, et OMNEM PROSPECTUM late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat PHRYGIASQUE BIREMES, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam, TRES LITORE CERVOS prospicit ERRANTES; hos TOTA ARMENTA sequuntur a tergo, et longum PER VALLIS PASCITUR agmen. CONSTITIT hic, ARCUMQUE manu CELERESQUE SAGITTAS corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; DUCTORESQUE IPSOS primum, capita alta ferentes CORNIBUS ARBOREIS, sternit, tum vulgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; NEC PRIUS ABSISTIT, QUAM septem ingentia victor corpora FUNDAT HUMI, et numerum cum navibus AEQUET. Hinc portum petit, et SOCIOS partitur IN OMNES. Vina bonus quae deinde CADIS onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis MAERENTIA PECTORA mulcet: 'O socii (NEQUE ENIM IGNARI SUMUS ante malorum) O passi graviora, dabit deus his quoque finem. Vos et SCYLLAEAM RABIEM PENITUSQUE SONANTES ACCESTIS SCOPULOS, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, MAESTUMQUE TIMOREM mittite: FORSAN et HAEC OLIM MEMINISSE IUVABIT. Per varios casus, PER TOT DISCRIMINA RERUM tendimus in Latium; SEDES ubi fata QUIETAS ostendunt; illic FAS REGNA RESURGERE TROIAE. DURATE, et vosmet rebus servate secundis.'
|
|
|