Vergil 1.208-222 QUIZ

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
SPEM VULTU SIMULAT, premit altum corde dolorem.
ILLI SE PRAEDAE ACCINGUNT, DAPIBUSQUE FUTURIS;
TERGORA DERIPIUNT COSTIS et viscera nudant;
pars IN FRUSTA SECANT VERIBUSQUE trementia FIGUNT;
litore AENA locant alii, flammasque ministrant.
Tum VICTU REVOCANT VIRES, fusique per herbam
implentur veteris Bacchi PINGUISQUE FERINAE.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt,
spemque metumque inter dubii, SEU vivere credant,
SIVE extrema pati nec iam exaudire vocatos.
PRAECIPUE pius Aeneas nunc acris Oronti,
nunc AMYCI CASUM gemit et crudelia secum
fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities