Vergil 1.223-253 QUIZ
Et iam finis erat, cum Iuppiter AETHERE SUMMO DESPICIENS MARE VELIVOLUM terrasque iacentes litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et LIBYAE DEFIXIT LUMINA REGNIS. Atque ILLUM tales iactantem pectore curas tristior et LACRIMIS OCULOS SUFFUSA NITENTES ADLOQUITUR VENUS: 'O qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, QUIBUS, TOT FUNERA PASSIS, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc FORE DUCTORES, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras OMNI DICIONE tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? Hoc equidem OCCASUM TROIAE tristesque ruinas SOLABAR, FATIS CONTRARIA FATA REPENDENS; nunc eadem fortuna VIROS TOT CASIBUS ACTOS insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, MEDIIS ELAPSUS ACHIVIS, ILLYRICOS PENETRARE SINUS, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc placida compostus pace quiescit: NOS, TUA PROGENIES, caeli quibus ADNUIS arcem, 250 navibus (infandum!) amissis, unius ob iram PRODIMUR atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? Sic NOS in sceptra REPONIS?'
|
|
|