Vergil 1.254-274 QUIZ

OLLI SUBRIDENS HOMINUM SATOR ATQUE DEORUM,
vultu, quo CAELUM TEMPESTATESQUE SERENAT,
OSCULA LIBAVIT NATAE, dehinc talia fatur:
'Parce metu, Cytherea: MANENT IMMOTA TUORUM
FATA tibi; CERNES URBEM et promissa Lavini
moenia, SUBLIMEMQUE FERES ad sidera caeli
MAGNANIMUM AENEAN; neque me sententia vertit.
Hic tibi (FABOR enim, QUANDO HAEC te CURA REMORDET,
longius et volvens FATORUM ARCANA movebo)
bellum ingens geret Italia, POPULOSQUE FEROCES
CONTUNDET, moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas,
TERNAQUE transierint RUTULIS HIBERNA SUBACTIS.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,—
TRIGINTA MAGNOS volvendis mensibus ORBES
imperio EXPLEBIT, regnumque ab sede Lavini
transferet, et Longam MULTA VI MUNIET Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec REGINA SACERDOS,
MARTE GRAVIS, geminam partu dabit ILIA prolem.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities