Vergil 1.275-296 QUIZ

Inde LUPAE FULVO NUTRICIS TEGMINE laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque FATIGAT,
CONSILIA IN MELIUS REFERET, mecumque fovebit
Romanos rerum dominos GENTEMQUE TOGATAM:
sic placitum. VENIET LUSTRIS LABENTIBUS AETAS,
cum DOMUS ASSARACI Phthiam clarasque Mycenas
SERVITIO premet, ac victis DOMINABITUR Argis.
Nascetur PULCHRA Troianus ORIGINE Caesar,
imperium oceano, famam qui TERMINET ASTRIS,—
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
HUNC tu olim caelo, SPOLIIS ORIENTIS ONUSTUM,
accipies secura; vocabitur hic quoque VOTIS.
Aspera tum positis MITESCENT saecula bellis;
CANA FIDES, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
IURA DABUNT; DIRAE ferro et COMPAGIBUS ARTIS
claudentur BELLI PORTAE; FUROR IMPIUS INTUS,
saeva sedens super arma, ET CENTUM VINCTUS AENIS
post tergum NODIS, fremet horridus ore cruento.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities