Vergil 1.353-370 QUIZ

Ipsa sed in somnis INHUMATI venit imago
CONIUGIS, ORA modis ATTOLLENS PALLIDA miris,
crudeles aras TRAIECTAQUE PECTORA FERRO
nudavit, caecumque domus scelus omne RETEXIT.
Tum CELERARE FUGAM patriaque excedere SUADET,
auxiliumque viae VETERES tellure RECLUDIT
THESAUROS, IGNOTUM argenti PONDUS et auri.
His commota fugam Dido sociosque parabat:
conveniunt, quibus aut ODIUM CRUDELE TYRANNI
aut metus acer erat; naves, quae forte paratae,
corripiunt, onerantque auro: portantur avari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
DEVENERE locos, ubi nunc ingentia cernes
moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
MERCATIQUE SOLUM, facti de nomine Byrsam,
TAURINO quantum possent circumdare TERGO.
Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
quove tenetis iter?

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities