Vergil 1.335-352 QUIZ

Tum Venus: 'HAUD equidem tali ME DIGNOR honore;
virginibus Tyriis mos est GESTARE pharetram,
PURPUREOQUE alte SURAS vincire COTHURNO.
PUNICA REGNA vides, Tyrios et Agenoris urbem;
sed fines Libyci, GENUS INTRACTABILE BELLO.
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
GERMANUM FUGIENS. Longa est iniuria, LONGAE
AMBAGES; sed SUMMA sequar FASTIGIA RERUM.
'Huic coniunx Sychaeus erat, DITISSIMUS AURI
PHOENICUM, et magno miserae dilectus amore,
cui pater intactam dederat, primisque IUGARAT
ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
impius ante aras, atque AURI CAECUS AMORE,
clam ferro INCAUTUM superat, securus amorum
GERMANAE; FACTUMQUE DIU CELAVIT, et aegram,
multa malus simulans, VANA SPE lusit amantem.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities