Vergil 1.371-401 QUIZ

'Quaerenti talibus ILLE
SUSPIRANS, imoque trahens a pectore vocem:
'O dea, SI prima repetens ab origine PERGAM,
et VACET ANNALES nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componet Vesper Olympo.
Nos Troia antiqua, si vestras forte per aures
Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
FORTE SUA Libycis TEMPESTAS APPULIT oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
classe veho mecum, fama super aethera notus.
Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.
BIS DENIS Phrygium conscendi NAVIBUS aequor,
matre dea monstrante viam, data fata secutus;
vix septem CONVULSAE UNDIS EUROQUE SUPERSUNT.
Ipse ignotus, EGENS, Libyae deserta PERAGRO,
Europa atque Asia pulsus.' NEC PLURA QUERENTEM
PASSA Venus medio sic INTERFATA dolore EST:
'QUISQUIS ES, haud, credo, invisus caelestibus AURAS
VITALES CARPIS, Tyriam qui adveneris urbem.
Perge modo, atque hinc te reginae ad limina PERFER,
Namque tibi REDUCES SOCIOS classemque relatam
nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
ni frustra augurium vani docuere parentes.
ASPICE BIS SENOS LAETANTES agmine CYCNOS,
AETHERIA quos LAPSA PLAGA IOVIS ALES aperto
TURBABAT caelo; nunc terras ordine longo
aut capere, aut captas iam DESPECTARE videntur:
ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
et COETU cinxere polum, CANTUSQUE dedere,
haud aliter puppesque tuae PUBESQUE tuorum
aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
Perge modo, et, qua te ducit via, DIRIGE GRESSUM.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities