Vergil 1.464-493 QUIZ
Sic ait, atque animum PICTURA pascit INANI, multa gemens, LARGOQUE UMECTAT FLUMINE vultum, Namque videbat, uti BELLANTES Pergama circum hac fugerent GRAII, premeret TROIANA IUVENTUS, hac Phryges, instaret curru CRISTATUS ACHILLES. Nec procul hinc Rhesi NIVEIS TENTORIA VELIS adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa VASTABAT caede cruentus, ardentesque avertit equos in castra, PRIUSQUAM PABULA GUSTASSENT TROIAE Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque IMPAR CONGRESSUS ACHILLI, fertur equis, curruque HAERET RESUPINUS inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Interea ad templum NON AEQUAE PALLADIS ibant CRINIBUS Iliades PASSIS PEPLUMQUE FEREBANT, SUPPLICITER tristes et TUNSAE pectora palmis; diva SOLO FIXOS OCULOS aversa tenebat. Ter circum Iliacos RAPTAVERAT Hectora muros, EXANIMUMQUE auro CORPUS vendebat Achilles. Tum vero INGENTEM GEMITUM dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque MANUS Priamum conspexit INERMES. SE quoque principibus PERMIXTUM agnovit Achivis, EOASQUE ACIES et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum LUNATIS agmina PELTIS Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, AUREA SUBNECTENS EXSERTAE CINGULA MAMMAE, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
|
|
|