Vergil 2.1-25 QUIZ

CONTICUERE omnes intentique ora tenebant
inde TORO pater Aeneas sic orsus AB ALTO:
Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas UT opes et LAMENTABILE REGNUM
ERUERINT DANAI, quaeque ipse miserrima vidi
et quorum pars magna fui. QUIS talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut DURI MILES VLIXI
TEMPERET a lacrimis? et iam NOX UMIDA caelo
PRAECIPITAT suadentque cadentia sidera somnos.
sed si tantus amor casus cognoscere nostros
et breviter Troiae SUPREMUM audire LABOREM,
quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
incipiam. fracti bello fatisque repulsi
ductores Danaum tot iam labentibus annis
INSTAR MONTIS EQUUM divina Palladis arte
aedificant, SECTAQUE INTEXUNT ABIETE COSTAS;
votum pro reditu simulant; ea fama uagatur.
huc DELECTA VIRUM SORTITI CORPORA furtim
INCLUDUNT caeco lateri PENITUSQUE CAVERNAS
INGENTES UTERUMQUE armato milite COMPLENT.
est in conspectu Tenedos, notissima fama
insula, dives opum Priami dum regna manebant,
nunc tantum sinus et STATIO MALE FIDA CARINIS:
huc SE PROVECTI deserto in litore condunt;
NOS abiisse RATI et vento petiisse Mycenas.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities