Vergil 2.268-297 QUIZ
Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono diuum gratissima SERPIT. in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi largosque effundere fletus, RAPTATUS BIGIS ut quondam, aterque cruento pulvere PERQUE PEDES TRAIECTUS LORA TUMENTES. EI MIHI, qualis erat, QUANTUM MUTATUS ab illo Hectore qui redit EXUVIAS INDUTUS ACHILLI vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes! SQUALENTEM BARBAM et CONCRETOS SANGUINE CRINES vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. ultro flens ipse videbar COMPELLARE VIRUM et MAESTAS EXPROMERE VOCES: 'o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris exspectate venis? UT TE post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi ASPICIMUS! QUAE CAUSA INDIGNA serenos foedavit vultus? aut cur haec vulnera cerno?' ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, 'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis. hostis habet muros; ruit ALTO A CULMINE Troia. sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. SACRA suosque tibi COMMENDAT TROIA penates; hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna PERERRATO STATUES QUAE DENIQUE PONTO.' sic ait et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque ADYTIS effert PENETRALIBUS ignem.
|
|
|