Vergil 4.1-33 QUIZ
At regina gravi IAMDUDUM saucia cura vulnus alit VENIS et caeco carpitur igni. multa viri virtus animo multusque RECURSAT gentis honos; haerent infixi pectore vultus verbaque nec placidam membris dat cura quietem. postera PHOEBEA lustrabat LAMPADE terras umentemque Aurora polo DIMOVERAT umbram, cum sic UNANIMAM adloquitur male sana SOROREM: 'Anna soror, QUAE me suspensam INSOMNIA terrent! quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. degeneres animos TIMOR ARGUIT. heu, quibus ille iactatus fatis! QUAE BELLA EXHAUSTA canebat! si mihi non animo fixum immotumque sederet ne cui me VINCLO vellem SOCIARE IUGALI, postquam primus amor DECEPTAM MORTE fefellit; SI NON PERTAESUM THALAMI TAEDAEQUE FUISSET, huic uni forsan POTUI SUCCUMBERE culpae. Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede penates solus hic INFLEXIT SENSUS animumque labantem impulit. agnosco VETERIS VESTIGIA FLAMMAE. sed mihi vel TELLUS OPTEM PRIUS IMA DEHISCAT vel pater omnipotens ADIGAT ME fulmine ad umbras, PALLENTES UMBRAS Erebo noctemque profundam, ANTE, PUDOR, QUAM te violo aut TUA IURA RESOLVO. ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.' sic effata sinum LACRIMIS implevit OBORTIS.
|
|
|