Vergil 4.66-89 QUIZ

EST MOLLES FLAMMA MEDULLAS
interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.
uritur infelix Dido totaque vagatur
urbe furens, QUALIS CONIECTA CERVA SAGITTA,
QUAM PROCUL INCAUTAM NEMORA INTER CRESIA fixit
pastor AGENS TELIS liquitque VOLATILE FERRUM
nescius: illa fuga SILVAS SALTUSQUE PERAGRAT
DICTAEOS; haeret lateri LETALIS HARUNDO.
nunc media Aenean secum per moenia ducit
SIDONIASQUE OSTENTAT OPES urbemque paratam,
incipit effari mediaque in voce resistit;
nunc EADEM labente die CONVIVIA QUAERIT,
ILIACOSQUE iterum demens AUDIRE LABORES
EXPOSCIT pendetque iterum narrantis ab ore.
post UBI DIGRESSI, lumenque obscura VICISSIM
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo MAERET vacua STRATISQUE RELICTIS
incubat. ILLUM ABSENS ABSENTEM AUDITQUE VIDETQUE,
aut GREMIO Ascanium genitoris imagine capta
detinet, INFANDUM SI FALLERE POSSIT AMOREM.
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet portusve aut PROPUGNACULA BELLO
TUTA parant: pendent OPERA INTERRUPTA MINAEQUE
MURORUM INGENTES aequataque machina caelo.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities