Vergil 4.173-197 QUIZ

Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,
Fama, malum qua non aliud VELOCIUS ullum:
MOBILITATE VIGET VIRESQUE ADQUIRIT eundo,
parva metu primo, mox sese attollit in auras
INGREDITURQUE SOLO et CAPUT INTER NUBILA CONDIT.
illam Terra parens ira inritata deorum
extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
PROGENUIT pedibus celerem et PERNICIBUS ALIS,
monstrum horrendum, ingens, cui QUOT sunt corpore PLUMAE,
TOT VIGILES OCULI SUBTER (mirabile dictu),
tot linguae, TOTIDEM ora sonant, TOT SUBRIGIT AURES.
nocte volat caeli medio terraeque per umbram
stridens, nec dulci declinat lumina somno;
luce sedet custos aut summi culmine tecti
turribus aut altis, et MAGNAS TERRITAT URBES,
tam FICTI PRAVIQUE TENAX quam NUNTIA VERI.
haec tum MULTIPLICI populos SERMONE replebat
gaudens, et pariter FACTA ATQUE INFECTA canebat:
venisse Aenean TROIANO SANGUINE CRETUM,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
haec PASSIM dea foeda virum diffundit in ora.
protinus ad regem cursus detorquet Iarban
incenditque animum dictis atque AGGERAT IRAS.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities