Vergil 4.90-114 QUIZ
Quam simul ac TALI PERSENSIT PESTE TENERI cara Iovis coniunx nec famam OBSTARE FURORI, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: 'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), una DOLO DIVUM si femina victa DUORUM est. nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. sed QUIS ERIT MODUS, aut quo nunc certamine tanto? QUIN POTIUS pacem aeternam PACTOSQUE HYMENAEOS exercemus? habes tota quod mente petisti: ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. communem hunc ergo populum PARIBUSQUE regamus AUSPICIIS; liceat Phrygio servire marito DOTALESQUE tuae TYRIOS permittere dextrae.' Olli (sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras) sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens ABNUAT aut tecum MALIT contendere bello? si modo quod memoras factum fortuna sequatur. sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110 esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive PROBET populos aut foedera iungi. tu coniunx, tibi fas animum temptare PRECANDO. perge, sequar.'
|
|
|