Vergil 4.296-330 QUIZ

At regina DOLOS (quis fallere possit amantem?)
PRAESENSIT, MOTUSQUE excepit prima FUTUROS
omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
saevit INOPS ANIMI totamque incensa per urbem
BACCHATUR, qualis COMMOTIS EXCITA SACRIS
Thyias, ubi audito STIMULANT TRIETERICA Baccho
ORGIA nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
'dissimulare etiam sperasti, PERFIDE, tantum
posse nefas tacitusque mea decedere terra?
nec te noster amor nec te data dextera quondam
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
quin etiam hiberno moliri sidere classem
et mediis PROPERAS Aquilonibus ire per altum,
crudelis? quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia PER UNDOSUM peteretur classibus AEQUOR?
mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis et istam,
oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
fama prior. cui ME MORIBUNDAM deseris hospes
(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?
quid moror? an mea PYGMALION DUM moenia FRATER
DESTRUAT aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
SALTEM si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam SUBOLES, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem OMNINO capta ac deserta viderer.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities