Vergil 4.331-361 QUIZ

Dixerat. ille IOVIS MONITIS IMMOTA tenebat
LUMINA et OBNIXUS curam sub corde premebat.
tandem pauca refert: 'ego te, quae plurima fando
ENUMERARE VALES, numquam, regina, negabo
PROMERITAM, NEC me meminisse PIGEBIT Elissae
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
pro re pauca loquar. neque ego HANC ABSCONDERE FURTO
speravi (NE FINGE) FUGAM, NEC CONIUGIS UMQUAM
PRAETENDI TAEDAS aut haec in foedera veni.
me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et SPONTE MEA componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et RECIDIVA manu posuissem PERGAMA victis.
sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes;
hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces
Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem Ausonia Teucros considere terra
invidia est? et nos fas EXTERA quaerere REGNA.
me patris Anchisae, QUOTIENS UMENTIBUS UMBRIS
NOX OPERIT terras, QUOTIENS ASTRA IGNEA SURGUNT,
ADMONET in somnis et TURBIDA terret IMAGO;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae FRAUDO et fatalibus arvis.
nunc etiam INTERPRES DIVUM IOVE MISSUS AB IPSO
(TESTOR UTRUMQUE CAPUT) celeres mandata per auras
detulit: ipse deum MANIFESTO IN LUMINE vidi
intrantem muros vocemque his auribus hausi.
desine meque TUIS incendere teque QUERELIS;
Italiam NON SPONTE sequor.'

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities