Vergil 4.437-449 QUIZ

Talibus orabat, TALESQUE miserrima FLETUS
FERTQUE REFERTQUE soror. sed NULLIS ille movetur
FLETIBUS aut voces ullas TRACTABILIS audit;
fata obstant placidasque viri DEUS OBSTRUIT aures.
ac velut ANNOSO VALIDAM CUM ROBORE QUERCUM
Alpini Boreae nunc hinc nunc FLATIBUS illinc
eruere inter se certant; it stridor, et ALTAE
CONSTERNUNT terram CONCUSSO STIPITE FRONDES;
ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras
aetherias, tantum RADICE in Tartara TENDIT:
HAUD SECUS ADSIDUIS hinc atque hinc VOCIBUS heros
TUNDITUR, et magno PERSENTIT pectore curas;
mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities