Vergil 4.362-392 QUIZ

Talia dicentem iamdudum AVERSA TUETUR
huc illuc volvens oculos totumque pererrat
luminibus tacitis et sic accensa PROFATUR:
'nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,
perfide, sed DURIS genuit te CAUTIBUS horrens
Caucasus Hyrcanaeque ADMORUNT UBERA tigres.
nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reseruo?
NUM FLETU INGEMUIT NOSTRO? NUM LUMINA FLEXIT?
num lacrimas victus dedit aut MISERATUS amantem est?
QUAE QUIBUS ANTEFERAM? iam iam nec maxima Iuno
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
NUSQUAM tuta fides. eiectum litore, EGENTEM
excepi et regni demens in parte locavi.
amissam classem, socios a morte reduxi
(heu furiis incensa feror!): nunc AUGUR APOLLO,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divum fert horrida iussa per auras.
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
SOLLICITAT. neque te teneo neque DICTA REFELLO:
i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
spero EQUIDEM mediis, si quid pia numina possunt,
SUPPLICIA HAUSURUM scopulis et nomine Dido
saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens
et, cum frigida mors ANIMA SEDUXERIT ARTUS,
omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.
audiam et haec manes veniet mihi fama sub imos.'
his MEDIUM dictis SERMONEM ABRUMPIT et auras
aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. SUSCIPIUNT FAMULAE conlapsaque membra
MARMOREO REFERUNT THALAMO stratisque reponunt.

Please enter your name.

First name

Last name

 






Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities