Latin 1a: Stage 2 - In triclinio

QUIS=WHO, UBI=WHERE, QUEM=WHOM, QUID FACIT=WHAT IS HE DOING.

Grumio triclinium intrat. Grumio pavonem portat. Clemens triclinium intrat. Clemens vinum portat. Caecilius pavonemn gustat.

"pavo est optimus!" Caecilius clamat.

mercator quoque pavonem gustat. mercator cenam laudat. dominus coquum laudat. Grumio exit.

ancilla intrat. ancilla suaviter cantat. ancilla dominum delectat. ancilla mercatorem delectat. mox dominus dormit. amicus quoque dormit.

Grumio triclinium intrat et circumspectat. coquus cibum in mensa videt. Grumio cibum consumit et vinum bibit! Caecilius Grumionemn non videt. coquus in triclinio magnifice cenat.

coquus ancillam spectat. ancilla Grumionem delectat. Grumio ancillam delectat. Grumio est laetissimus.





Latin Teacher & Consultant
Dripping Springs High School
Austin, TX

This activity was created by a Quia Web subscriber.
Learn more about Quia
Create your own activities